- WEISBADA
- WEISBADAoppid. et Comitatus Weteraviae, sub proprio Comite ex Familia Nassovica. Obitu enim Henrici cognomine Divitis, imperante Rodolphô I. inter filios eius Walravium et Ottonem hereditate divisâ: huic Dilleburgum, illi Weisbada et Idstenium cessêre, circa A. C. 1235. Ei successit fil. Adolphus, Imperiali axiomate auctus, in cuius posteris Adolphus praefecturâ Geldriae ac Zutphaniae, et gratiâ Maximiliani I. Imperatoris clarus, ex Margareta Hanovica Philippum sustulit, qui primus Lutheri reformationem Comitatui huic intulit, defunctus A. C. 1520. Ultimus fuit Ioannes Ludovicus Weilburgensis et Saraepontanus. Huic cum tres essent filii, medius Iohannes Weisbadam cum Idstenio nactus, ex Sibylla Magdalena Marchione Badensi suscepit, praeter filias aliquot, Gustavum Adolphum (natum 1632. denatum 1656.) Ludov. Fridericum (natum 1633. denatum 1656.) et Ioannem (natum 1638. denatum 1658) Comites Nassoviae etc. Lineae Wisbadiae seu Idsteniae. Cyr. Lentulus, Geneal. Principum et Cimitum Nassoviae MS. et Phil. Iac. Spenerus, Theatrô Nobil. Europaeae, Part. III. p. 28. Vide quoque hunc, Arte Herald. Tim. II. ut et in voce Visbada.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.